monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXV <<<     >>> XXXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXVI [Vet. XX].

1 VERS. 10.---Destruxit me undique, et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam.
2 [44. ] Praepositis corruentibus infirmi cadunt.---Quasi undique enim Ecclesia destruitur, atque in infirmis membris deperit, quando ipsa quae videbantur fortia corruunt, quando corona de capite abstrahitur, id est quando aeterna praemia etiam a praepositis negliguntur. Bene autem de infirmis cadentibus subditur: Et quasi avulsae arbori abstulit spem meam. Arbor quippe vento impellitur ut cadat. Et quem minae terrent, ut ad iniustitiam corruat, quid aliud quam arbor flatum venti pertulit, et statum suae rectitudinis amisit? Quasi enim ex vento spem perdidit, qui, pravorum minis ac persuasionibus devictus, aeterna quae sperabat praemia reliquit. Et quia plerumque contingit ut poenas quis metuens iustitiam deserat, fit, iudicante Deo, ut etiam iustitiam deserens poenas quas timuit non evadat, et qui mentis interitum minime timuit, etiam carnis mala toleret, quae timebat. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.53r bsb47242.202