monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXV [Rec. XVI.]

1 VERS. 9.---Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
2 [42. ] Infirma Ecclesiae membra aliquando iustitia spoliantur ad tempus.---Quod cuncta haec beati viri in afflictione positi personae conveniant, dubium non est. Sed quia historiae verba patent, iuxta litteram expositione non indigent. Oportet ergo ut per sensus debeant mysticos investigari. Ait namque: Spoliavit me gloria mea. Gloria quippe uniuscuiusque iustitia est. Sicut vero vestimentum tegit a frigore, ita iustitia munit a morte. Unde non immerito iustitia vestimento comparatur, cum per Prophetam dicitur: Sacerdotes tui induantur iustitia [Psal. CXXXI, 9]. Quia vero afflictionis suae tempore hoc iustitiae vestimentum, quod apud Deum protegit, sancta Ecclesia in membris suis infirmantibus amittit, dicatur recte: Spoliavit me gloria mea; id est, iustitia ab infirmis ablata est, quae ab eis auferri non posset si medullitus inhaesisset; sed idcirco tolli potuit, quia more vestimenti exterius adhaesit. Qua in re quaerendum est quomodo sanctae Ecclesiae membra dici valeant qui potuerunt iustitiam perdere, quam tenere videbantur. Sed sciendum est quod plerumque a membris eius infirmantibus iustitia ad tempus amittitur; [Sag. et alii Norm., sed per cognit. culpae post . . . redeunt seseque ad, etc., olim in Utic., sed cum per cognit., etc., ut in Edit.] sed cum per cognitionem culpae postmodum ad poenitentiam redeunt, sese ad eamdem iustitiam quam perdiderant fortius quam credebatur astringunt. Ubi adhuc subditur: Et abstulit coronam de capite meo. Sicut caput corporis prima pars est, ita principale interioris hominis mens est. Corona vero victoriae praemium est, quod desuper potitur, ut qui certaverit remuneretur. Quia ergo multi [Bigot. et Lyr., adversitatibus saeculi pressi.] adversitatibus pressi minime in certamine perdurant, in eis sancta Ecclesia quasi coronam de capite amittit. Corona quippe in capite est superna remuneratio in mente. Et sunt plerique qui, dum adversitatibus affliguntur, superna praemia cogitare negligunt, et ad perfectionem victoriae pervenire non possunt. In his itaque corona de capite aufertur, quia supernum et spiritale praemium de mentis cogitatione tollitur, ut exteriora iam tranquilla appetant, et aeterna praemia, quia cogitare consueverant, non requirant.
3 [43. ] Corona de capite Ecclesiae aufertur, cum praelati bona spiritualia negligunt.---Vel certe caput fidelium non immerito sacerdotes accipiuntur, quia pars membrorum Domini prima sunt. Unde et per prophetam caput et cauda exterminari dicitur, ubi videlicet et capitis nomine sacerdotes, et caudae appellatione prophetae reprobi designantur. Corona ergo de capite aufertur cum supernae remunerationis praemia etiam ipsi deserunt qui in hoc Ecclesiae corpore praeesse videbantur. Et plerumque ducibus cadentibus, latius succumbit exercitus qui sequebatur. Unde mox post damna maiorum de multimoda labefactione Ecclesiae subsecutus adiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.52v bsb47242.200

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik