monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXIII.

1 VERS. 7.---Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui iudicet.
2 [40. ] Dolentium querelas dissimulat Deus, ut utilitatem augeat.---Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, [Ebroic., ut purgentur vitia.] ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli etiam fidelium ignorant. Ex quorum etiam persona nunc dicitur: Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui iudicet. Non est enim qui iudicet dicitur quando iudicare dissumulat ipse qui est, quia causam nostram contra adversarium, praeter eum, qui iudicet non est. Nec tamen hoc sine iudicio est, quod iudicium differtur, quia cum haec beatus Iob diceret, et sancti viri merita, et adversarii poena crescebat. Hoc ipsum ergo iudicium [Sag. et alii Norm., differre iudicii est.] differre iudicis est. Sed aliud est quod iuste intrinsecus disponit Deus, aliud quod foris flagellis attritus expetit animus. Unde adhuc de ipsa verberum depressione subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.52r bsb47242.198