monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXI . <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXII [Vet. XVIII].

1 IBID.---Et flagellis suis me cinxerit.
2 [39. ] Infirma Ecclesiae membra ex assiduis flagellis turbantur.---Aliud quippe est flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio depremit, ut ex nullius rei consolatione respirare animus possit, non iam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat, cum dicebat: Foris pugnae, intus timores [II Cor. VII, 5]. Cinctus flagellis fuerat, cum dicebat: [Utic., periculis fluminum, periculis ex genere.] Periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine [II Cor. XI, 26], et caetera, quae ita enumerat, ut nusquam se habuisse requiem ostendat. [Norm.: Quia vero sancta Eccl. cum . . . flag. cingitur, in ea infirmi quique in pusillanim. casu rediguntur . . . recte adhuc, etc. Lectio quam retinemus ex aliis Mss. et omnibus Vulgatis, olim erat in Utic.] Sancta vero Ecclesia cum tribulationum suarum flagellis cingitur, in ea infirmi quique in pusillanimitatis casu rediguntur, ita ut se eo [In Ms. Germ. et in Excusis, iam desperatos, quod etiam suspicamur olim lectum in Utic.] iam despectos existiment, quo exaudiri se tardius vident. Recte adhuc etiam ex eorum typo sancti viri voce subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.52r bsb47242.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik