monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXX. <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXI [Rec. XIV].

1 VERS. 6.---Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me.
2 [36. ] Quaedam Scripturae sacrae verba prava censentur, quia ad interiorem sui intelligentiam non exiguntur.---O quam durum sonat vox iusti verberibus afflicti; quam tamen non elatio, sed dolor expressit! Sed iustus non est qui iustitiam in dolore deserit. Beatus autem Iob, quia mite cor habuit, nec in dura voce peccavit. Nam si hunc peccasse in hac voce dicimus, implesse diabolum astruimus quod proposuit, dicens: Tange os eius et carnem, si non in faciem benedixerit tibi [Iob. II, 5]. Gravis itaque quaestio oritur. Si etenim non peccavit in eo quod dicit: Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, Deum (quod dici nefas est) iniuste aliquid egisse consentimus. Si vero peccavit, diabolus de illo quod promisit exhibuit. Astruendum est igitur quia et Deus recte circa beatum Iob egerit, et tamen beatus Iob ex eo quod dicit se non iusto Dei iudicio afflictum mentitus non sit, et antiquus hostis in eo quod de beati viri promiserat culpa mentitus sit. Nonnunquam namque ideo prava creduntur verba bonorum, quia interiori sua intelligentia minime pensantur. Beatus enim Iob vitam suam attenderat, et ea quae patiebatur flagella pensabat, et videbat aequum non esse ut ad talem vitam talia flagella reciperet. Et cum dicit non aequo se iudicio afflictum, hoc libera voce locutus est, quod in secreto suo Dominus de illo adversario eius dixerat: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra [Ibid., 3]. Quod enim dicit Deus, quia frustra beatum Iob afflixerit, hoc rursum beatus Iob asserit, quia non aequo iudicio a Domino sit afflictus. In quo itaque peccavit qui a sententia auctoris sui in nullo discrepavit.
3 [Vet. XVII.] 37. Bona de se dicere, modo vera sint, aliquando licet. Quod exemplo Pauli et Iob confirmatur.---Sed fortasse aliquis dicat id nos de nobis bonum dicere quod de nobis in occulto iudex dixerit sine peccato esse non posse. Nam quem iustus iudex laudat, esse hunc iure laudabilem non dubitatur. Ad vero si se ipse laudaverit, iam eius iustitia laude digna esse non creditur. Quod videlicet recte dicitur, si quod iudex iustus per aequam sententiam perhibet, hoc de se is de quo agitur, praesumat post dicere per elatam mentem. Nam si ipse quoque in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore, bona de se veracia dixerit, in tantum à iustitia non recessit, in quantum à veritate nullo modo discrepavit.
4 [38. ]Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit; sed haec narrando minime deliquit, quia a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Iustam itaque beatus Iob vitam suam sentiens, dicat non se esse iusto iudicio afflictum. Nec peccat in hac voce in qua non discrepat ab auctore, quia is quem Deus frustra percussit, ipse quoque semetipsum asserit non iusto iudicio afflictum. Sed rursus alia quaestio oritur quam iam in huius operis memini exordio solutam [Lib. III, cap. et num. 3], cum omnipotens Deus frustra nil faciat, cur beatum Iob frustra se afflixisse testetur? Iustus enim conditor noster tot verberibus in beatum Iob, non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit quod fecit per augmentum boni meriti; non tamen videbatur aequum, quod causas [Turon., credebatur causa puniri peccati.] credebatur punire peccati. Beatus autem Iob peccata sua illis flagellis deleri credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum iudicium vocat, quia vitam suam cum flagellis examinat. Ergo si vita et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Iob, sicut dixi, [Norm., Turon., etc., per disciplinam.] per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia iudicis attenditur, quia per poenam iusti viri vitae eius merita cumulantur, aequum vel potius misericors iudicium fuit. Igitur et vera Iob dixit, dum vitam cum flagello pensavit; et Deus non iniusto iudicio Iob afflixit, quia merita ex flagello cumulavit; et diabolus quod promiserat non implevit, quia beatus Iob inter verba quae durum sonant et a vera sententia et a mente humili non recessit. Sed haec afflicti verba minus fortasse intelligimus, nisi sententiam iudicis cognoscamus. Qui cum inter utrasque partes sententiam daret, dicit amicis Iob: Non estis locuti coram me [Turon., recte.] rectum, sicut servus meus Iob [Iob. XLII, 8]. Quis ergo stulta mente beatum Iob in locutione sua peccasse fateatur, dum ipsa voce iudicis recte locutus asseritur? Quam quidem vocem si ad personam sanctae Ecclesiae referamus, infirmis eius membris non incongrue aptamus quae, persecutionis eius tempore, dum et merita illius et flagella considerant, quia iniustos florere conspiciunt, et iustos interire, hoc iustum esse nullatenus suspicantur. Bene autem beati viri voce subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.51r bsb47242.193

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXX. <<<     >>> XXXII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik