2 | [33. ] Ordo postulat ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur. Hanc correctionis rationem ignorant mali.---Sed haec fortasse melius verba perpendimus, si ipsis specialiter amicis beati Iob quemadmodum congruant demonstremus. Ipsi etenim percussum iustum videntes, ad sua intima redire debuerunt, et nequaquam beatum Iob verbis increpationis premere, sed se deflere, quia si sic percussus fuerat qui ita serviebat, qua ultione feriri merebantur qui non ita servierant? Quibus bene dicitur: At vos contra me erigimini. Ac si eis apertius dicatur: Qui erigi contra vosmetipsos ex mea percussione debuistis [Vet. XV]. Ordo quippe erectionis in bono iste est, ut primum contra nos et postmodum contra malos erigamur. Nam qui contra bonos erigitur per superbiam inflatur. Contra nosmetipsos enim erigimur quando, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos poenitentiae ultione ferimus, quando nequaquam nobis in peccatis parcimus, et nullis erga nos cogitationum blandimentis inclinamur. Qui si districte prius nostra in nobis mala insequimur, iustum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur; et ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus. |
3 | [34. ]Sed hanc erectionem mali nesciunt, quia se relinquunt, et bonos impetunt. Sibi se intra conscientiam suam mollitie blandae adulationis inclinant, et contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur. Unde amicis beati Iob in eius flagello tumentibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini; id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Qui enim semetipsum prius non iudicat, quid in alio rectum iudicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum iudicare debeat, recte tamen iudicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusquam, et puniendam adulteram deducentibus dicitur . Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat [3, q. 7, cap. 3]. Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est quod cum tribus Beniamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto autem Domino si ad ulciscendum ire debuissent, iussum est. Qui iuxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo cecidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit. Quid est quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant? Unde necesse est ut cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata et sibi humilis, sed contra se rigida sit, bonis vero omnibus submissa [Vet. XVI]. Superbis ergo corripientibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Omnes elati grave esse opprobrium deputant mala temporalia; et tanto unumquemque esse a Deo despectum credunt, quanto hunc afflictum percussionis flagello conspiciunt. Nil etenim in moribus, nil in actibus quaerunt; sed quoslibet in hac vita percussos viderint, esse iam divino iudicio damnatos arbitrantur. Unde bene nunc beati Iob voce dicitur: |