2 | [32. ] Ecclesiae humilitati haeretici arrogantiam opponunt.---Habent hoc haeretici proprium, ut de inani scientiae suae arrogantia inflentur, et recte credentium simplicitatem saepe derideant, et nullius esse meriti vitam humilium ducant. [Vet. XIV.] At contra sancta Ecclesia in omne quod veraciter sapit sensum suum humiliter deprimit, ne scientia infletur, ne in requisitione occultorum tumeat, et perscrutari aliqua quae ultra vires sunt illius praesumat. Utilius etenim studet nescire quae perscrutari non valet quam audacter definire quae nescit. Scriptum quippe est: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est maiestatis opprimetur a gloria . Dulcedo etenim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio maiestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc eius gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Nobiscum vero esse dicitur, quod pro nobis est; et rursum non nobiscum esse dicitur quod contra nos est . Quia ergo scientia sua haeretici cor inflat, fideles autem cognitio ignorantiae suae humiliat, dicat beatus Iob voce sua, dicat etiam confessione universalis Ecclesiae: Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Ac si aperte haereticis dicatur: Omnis vestra scientia vobiscum non est, quia contra vos est, dum stulta elatione vos erigit. Mea vero ignorantia mecum est, quia pro me est; quoniam dum perscrutari de Deo aliquid superbe non audeo, in veritate me humiliter servo. Et quia haec ipsa haeretici quae scire quaerunt ad usum solius elationis arripiunt, ut contra fideles et humiles docti videantur, recte subiungitur: |