Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXII.
1 | VERS. 18.---Expellet eum de luce in tenebras. |
2 | [26. ] Iniquorum gloriam supplicium aeternum excipit. ---De luce ad tenebras ducitur cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Unde et apertius subditur: |
3 | IBID.---Et de orbe transferet eum. |
4 | De orbe quippe transfertur cum, superno apparente iudice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Qui pro eo quod cum omnibus sequacibus suis, fine mundi interveniente, damnatur, recte subiungitur: |
5 | VERS. 19.---Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius. |
6 | Scriptum quippe est, quia Dominus Iesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui . Dum ergo eius iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies eius in populo suo non relinquetur, quia et ipse et eius populus cum ea ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui, qui de eius perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. Ac nulla eius progenies in mundo remanet, quia districtus iudex iniquitates illius cum ipso mundi fine concludit. Quod vero haec aperte de Antichristo intelligi debeant, demonstratur cum subditur: |