monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXI [Vet. et Rec. XI].

1 VERS. 17.---Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
2 [25. ] Antichristi et iniquorum omnium quam brevis gloria.---Intuendum est nobis quia sic Baldad Suhites de unoquoque iniquo loquitur ut latenter ad caput omnium iniquorum eius verba vertantur. Caput quippe iniquorum diabolus est. Ipse quippe, in ultimis temporibus, illud vas perditionis ingressus, [In Editis, quod Antichristus. At sensus abest, quem restituimus ex Mss.; solet Gregorius Antichristum appellare vas perditionis, aut simpliciter, illud vas diaboli. Vide l. XV, num. 69 et 71, necnon l. XXVII, n. 49, vas quippe illud diaboli.] Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur, quod nunc unusquisque imitatur cum de memoria terreni nominis gloriam laudis suae extendere nititur, atque opinione transitoria laetatur. Sic ergo haec verba intelligantur de unoquoque iniquo, ut referri [In Utic., olim, quandoque.] quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Dicat itaque: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis. Plateae quippe appellatione graeca a latitudine sunt vocatae. Memoriam vero suam in terra statuere Antichristus conatur, cum in terrena gloria appetit, si esset possibile, in perpetuum permanere. Nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. Sed quia diu haec eius iniquitas non sinitur extolli, dicatur: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis; id est, et citius laudem terrenae potestatis amittat, et omne gaudium sui nominis perdat, quod longe lateque in brevi temporis prosperitate diffuderat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.48v bsb47242.183

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik