monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XIX. <<<     >>> XXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XX.

1 VERS. 16.---Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
2 [24. ] Iniquorum ariditas et streilitas.---Quid namque radicum nomine, quae in occulto sitae sunt, et germen in apertum ferunt, nisi cogitationes accipimus, quae dum non videntur in corde, visibilia opera producunt? Unde et messis nomine eadem aperta operatio signatur quae videlicet ex latenti radice producitur. Et quia omnis iniquus prius [Deest tentationum in Vindoc. et Norm.] in cogitationibus tentationum arescit, et postea a bonis actibus deficit, recte per Baldad dicitur: Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius. [Ita legendum suadent nostri Mss. et omnes vet. Edit. In Gussanv., quisque pravas cogitationes suas in infirmis; consentit Vatic. Ed., quae tamen habet in infimis.] Quia dum pravus quisque cogitationes suas in infimis rebus ponit et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, quid aliud quam radices suas deorsum siccari permittit? Cuius sursum messis atteritur, quia omnis eius operatio a superno iudicio quasi nihilum deputatur, etiam si ante humanos oculos bona videatur. In imo itaque radices sunt, et superius messis, quia hic prius bonas cogitationes mittimus, ut quandoque bonorum operum fructum percipere in aeterna retributione mereamur. Sed iniquus quisque, cum bonas cogitationes deserit, et ad ea quae sunt exterius semetipsum fundit, deorsum siccantur radices eius. Sursum vero messis eius atteritur, quia qui hic sterilis persistit, post hanc vitam ad nulla praemia vocatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.48v bsb47242.182

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik