2 | [23. ] Peccata carnis sulphuri fetenti et ardenti recte comparantur.---Sulphur quid aliud quam fomentum ignis est? Quod tamen sic ignem nutrit, ut fetorem gravissimum exhalet. Quid itaque in sulphure, nisi peccatum carnis accipimus? Quod dum perversis cogitationibus quasi quibusdam fetoribus mentem replet, aeterna ei incendia praeparat; et dum fetoris sui nebulam in mente reproba dilatat, contra eam flammis subsequentibus quasi nutrimenta subministrat. Nam quia per sulphur fetor carnis accipitur, ipsa sacri eloquii historia testatur, quae contra Sodomam ignem ac sulphur pluisse Dominum narrat . Qui cum carnis eius scelera punire decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Quia itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul igne et sulphure perirent, quatenus ex iusta poena discerent ex iniusto desiderio quid fecissent. Hoc ergo in tabernaculo iniqui sulphur aspergitur, quoties perversa carnis delectatio in eius mente dominatur. Quem quia indesinenter pravae cogitationes possident, eumque ferre boni operis fructum vetant, recte subiungitur: |