monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XVII . <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XVIII [Rec. X].

1 VERS. 15.---Habitent in tabernaculo illius socii eius, quia non est.
2 [22. ] Satan non esse dicitur, quia bene esse amisit.---Id est, in mente eius apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, eius videlicet socii, qui idcirco iam non est, quia a summa essentia recessit, et per hoc, quotidie excrescente defectu, quasi ad non esse tendit, quo semel ab eo qui vere est cecidit; qui recte quoque non esse dicitur, quia bene esse perdidit, quamvis naturae essentiam non amisit. [Vet. X.] Adhuc tamen easdem iniqui cogitationes subtilius exprimens subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.48r bsb47242.181