monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XII. <<<     >>> XIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XIII [Vet. VI, Rec. VII].

1 VERS. 10.---Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
2 [15. ] Diaboli quanta in decipiendo astutia. Qualitates morum certis vitiis affines.---In terra pedica absconditur cum culpa sub terrenis commodis occultatur. Inimicus quippe insidians ostendit humanae menti in terreno lucro quid appetat, et occultat peccati laqueum, ut eius animam stringat, quatenus videat quidem quod concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat in quo culpae laqueo pedem ponat. Decipula vero a decipiendo vocata est. Et tunc ab antiquo hoste super semitam decipula ponitur, quando in actione huius mundi, quam mens appetit, peccati laqueus paratur; quae videlicet non facile deciperet, si videri potuisset. Sic quippe decipula ponitur, ut dum esca ostenditur, nequaquam ipsa a transeunte videatur. Quasi esca quippe in laqueo est lucrum cum culpa, et huius mundi prosperitas cum iniquitate. Dum itaque a concupiscente lucrum appetitur, quasi pedem mentis apprehendit decipula, quae non videtur. Saepe ergo proponuntur animo cum culpa honores, divitiae, salus, et vita temporalis; quae mens infirma dum quasi escam videt, et decipulam non videt, per escam quam videns appetit, in culpa constringitur quae non videtur. Existunt etenim qualitates morum, quae certis vitiis sunt vicinae. Nam mores asperi, aut crudelitati, aut superbiae solent esse coniuncti; mores autem blandi, et quam decet paulo amplius laetiores, nonnunquam luxuriae et dissolutioni. Intuetur ergo inimicus generis humani uniuscuiusque mores cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem ad quae cognoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus saepe luxuriam, nonnunquam vanam gloriam; asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem proponat. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Et quia perversus homo omne quod facit etiam pati metuit, atque hoc sibi ab omnibus fieri aestimat quod ipse omnibus quibus valet parat, recte sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.46v bsb47242.174

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik