monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, IX. <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT X [Rec. V].

1 IBID.---Et praecipitabit eum consilium suum.
2 [12. ] Suo unusquisque impius consilio in praeceps ruit.---Habet nunc consilium suum omnis iniquus praesentia appetere, [Norm., aeterna despicere. Turon., aeterna desperare. Vindoc., aeterna iniuste agere. Codex Vindoc., quo nunc unico utimur, aliis deficientibus, mendosissimus est.] aeterna deserere, iniusta agere, iusta deridere; sed cum iudex iustorum iniustorumque venerit, suo unusquisque impius consilio praecipitatur, quia per hoc quod hic appetere pravis cogitationibus elegit, in aeterni supplicii tenebras mergitur. Quem enim hic gloria temporalis extollit, illic sine termino poena premit. Qui hic in voluptate laetatus est, illic perpetua ultione cruciatur. Et fit plerumque ut ipsa huius mundi prosperitas, quae ab impiis inhianter appetitur, eorum gressus ita obliget, ut etiam cum ad bona opera voluerint redire, vix possint, quia recta agere non valent cum mundi huius amatoribus displicere timent. Unde agitur ut per gloriam quam impius ex peccato assequitur eius adhuc peccata amplius multiplicentur, quod bene Baldad exprimit cum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.45v bsb47242.171

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik