monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, VIII. <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT IX.

1 VERS. 7.---Arctabuntur gressus virtutis eius.
2 [11. ] Qui nunc in deliciis vagantur, in suppliciis arctabuntur.---Nunc enim quasi toties virtutis suae gressus exerit, quoties [Vindoc., voluntatis suae.] potestatis suae violentias exercet. Sed gressus virtutis eius arctabuntur, quia vires malitiae illius, quas nunc in voluptate sua exhibet, postmodum poena constringit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.45v bsb47242.171