monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, VII. <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT VIII.

1 VERS. 6.---Lux obtenebrescet in tabernaculo illius.
2 [10. ] Iniquorum gaudium cito deficit. Supra ipsos est gaudium; iustorum infra.---Si plerumque tristitiam tenebras accipimus, non immerito lucem accipere gaudium debemus. Lux ergo in tabernaculo illius tenebrescit, quia in eius conscientia, quam male inhabitat, gaudium quod de temporalibus rebus fuerat deficit. Unde et apte subiungitur:
3 IBID.---Et lucerna quae super eum est exstinguetur.
4 [Vet. IV.] Ut enim de usu multorum loquar, lucerna lumen in testa est, lumen vero in testa est gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est exstinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in eius mente gaudium carnale dissipatur. Bene autem de lucerna hac non dicitur quae apud eum est, sed quae super eum est, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident, sicque eam in voluptatibus absorbent, ut super ipsam sint, non apud ipsam. Iusti autem etiam cum prosperitatem vitae praesentis habent, eam sub semetipsis premere noverunt, ut hoc quod apud se in bonis hilarescunt, gravitatis consilio transeant, et virtutis regimine excedant. Lucerna ergo impii quae super eum est exstinguitur, quia citius eius gaudium deficit, quod eum totum in hac vita possedit. Et qui nunc male se in voluptatibus dilatat, eum post in suppliciis poena coangustat. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.45v bsb47242.170

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik