monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT V.

1 IBID.---Nunquid propter te derelinquetur terra?
2 [5. ] Deus extra veram Ecclesiam vere non colitur.---Se enim ubique Deum colere, se totum mundum [Locus hic in Mss. Norm. sic legitur: si enim ubique se Deum colere, se totum mundum existimant occupa se; quid est ergo dicere, nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc., et.] existimant occupasse. Quid est ergo dicere: Nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc quod saepe fidelibus dicunt, quia si hoc est verum quod vos dicitis, omnis a Deo terra derelicta est, quam iam prae multitudine nos tenemus; [Turon., Vindoc., Norm., et vet. Edit., sic habent. Alii vero Excusi: sancta autem universalis Ecclesia praedicat salvari veraciter nisi intra se non posse. Verum si ita legendum foret, quae sequuntur vitiosam repetitionem continerent: asserens quod omnes qui extra ipsam sunt minime salvabuntur.] sancta autem universalis Ecclesia praedicat Deum veraciter nisi intra se coli non posse, asserens quod omnes qui extra ipsam sunt minime salvabuntur. At contra haeretici, qui etiam extra ipsam salvari se posse confidunt, in quolibet loco sibi divinum adiutorium adesse profitentur. Unde dicunt: Nunquid propter te derelinquetur terra? id est, ut quisquis extra te fuerit minime salvetur? Unde etiam subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.44v bsb47242.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik