monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT III.

1 VERS. 3.---Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram te?
2 [3. ] Haereticorum in Ecclesiam suspiciones et contumeliae.---Humanae mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitrantur enim se despici, qui bonorum mores despicere consueverunt. Et quia in his quae comprehendi valent ratione contra haereticos ostendit Ecclesia rationabile non esse quod astruunt, aestimari se ab eius iudicio velut iumenta suspicantur. [Vindoc., ex qua despectus sui suspectione.] Ex qua despectus sui suspicione protinus ad dedignationem prosiliunt, atque ad eiusdem Ecclesiae contumelias excitantur. Unde subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.44v bsb47242.166