1 | CAP. XVIII, VERS. 1, 2.---Respondens autem Balda: Suhites, dixit: Usque ad quem finem verba iactabis? Intellige prius, et sic loquamur. |
2 | [2. ] Haeretici Ecclesiam superbiae et ignorantiae insimulant.---Omnes haeretici sanctam Ecclesiam [In aliis Excusis legitur: in quibusdam incognitis. Legendum cognitis persuadent tum exemplaria mss. Anglic., Norman., Vindoc., Turon., Germ., etc., quibus concinit vet. Edit. Paris., tum sensus; is enim est: haeretici Ecclesiam aut multa ignorare, aut de his quae non ignorat, superbire putant.] in quibusdam cognitis superbire putant, quaedam vero nec intelligere suspicantur. Unde Baldad Suhites beatum Iob quasi in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba iactare. Sed signat ipse quanta elatione tumuerat, qui beatum Iob loqui [Baioc. et alii, quod non intelligeret.] quae non intelligeret putabat. Et quia omnes haeretici in aestimatione sua a sancta Ecclesia [Norm., se despici.] despici conqueruntur, apte subiungitur: |