monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT I.

1 [1. ] Superius dictorum anacephalaeosis.---Superiori huius operis parte [Maxime praefat., c. 2] tractavimus quod omnipotens Deus, ut mentes corrigeret sub lege positorum, beati Iob vitam ad testimonium adduxit, qui legem non novit, et tamen tenuit, qui praecepta vitae quae scripto non acceperat custodivit. Huius prius actio Deo attestante laudatur, et probari postmodum diabolo insidiante permittitur, ut per tentamenta tribulationis ostenderet quantum prius in tranquillitate profecisset. Huius vitam inimicus generis humani more suo improbus, et laudari Deo attestante cognovit, et tamen ad tentandum expetiit. Quem cum tot damnis rerum, tot orbitatibus percussum sternere nequivisset, uxorem ei in stimulum [Baioc. et alii Norm., malae persuasionis.] malae suasionis excitavit, ut saltem per familiaria verba corrumperet quem per tot sternere nuntiorum tormenta minime valeret. Sed cum adiutorio feminae, quod contra Adam prius in paradiso obtinuit, [Vindoc., quod contra hunc secundum in sterquilinio positum superare non potuit.] contra hunc secundum in sterquilinio positum roborari non potuit, ad alia se tentandi argumenta convertit, ut amicos eius quasi consolantes adduceret, et tamen eorum mentes in asperitatem increpationis excitaret; [Vindoc., quatenus per impatientiam quem flagella non vicerant.] quatenus eum, cuius patientiam flagella non vicerant, inter flagella saltem aspera verba superarent. Sed inimicus callide insidians fraudem quam contra sanctum virum paraverat pertulit, quia sancto viro quot occasiones perditionis intulit, tot causas victoriae ministravit. Contra tormenta quippe patientiam, contra verba sapientiam tenuit, quia et [Utic., olim, dolores verborum, nunc, mutato o in e, dolores verberum.] dolores verberum aequanimiter sustinuit, et stultitiam male suadentium sapienter frenavit. Sed quia in ipsis passionibus doctisque locutionibus sanctae Ecclesiae typum tenet, amicis eius, ut saepe iam diximus, quaedam recta, et quaedam stulta loquentibus, non immerito haeretici figurantur, qui pro eo quod sancto viro amici sunt, multa de reprobis recta dicunt; sed pro eo quod speciem haereticorum tenent, plerumque in oris sui excessu dilabuntur, et verborum suorum iaculis sancti viri [Baioc., Ebroic. et alii Norm., mentem feriunt.] pectus feriunt, sed contra mentem inexpugnabilem ipsa sua percussione fatigantur. Nos igitur subtili debemus discretione distinguere, et quid sit in eorum verbis quod vere de reprobis sentiunt, et quid quod contra beatum Iob fatuum sonant.
Gregorius Magnus HOME

bke21.44r bsb47242.164

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik