monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLII. <<<     >>> XLIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XLIII.

1 IBID.---Et rursum post tenebras spero lucem.
2 [48. ] Sancti post mortem statim coelestibus praemiis donantur.---Lux enim post tenebras speratur, quia vel post noctem vitae praesentis aeternum lumen percipitur, vel ita hic adversitas atque prosperitas alternant, ut sibi succedere vicissim non desinant. Unde fit ut et in luce nox in suspicione sit, et in nocte lux in praesumptione, sicut scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malarum, et in die malorum ne immemor sis bonorum [Eccl. XI, 27]. Sed ecce quia auctoris nostri gratia redempti sumus, hoc iam coelestis muneris habemus, ut cum a carnis nostrae inhabitatione subtrahimur, mox ad coelestia praemia deducamur, quia dum conditor ac Redemptor noster, claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illo ire non patitur, unde iam alios descendendo liberavit. Hi vero, qui ante eius adventum in hunc mundum venerunt, [Turon, quantam libertatem iustitiae haberent . . . in sinum, etc.] quantamlibet iustitiae virtutem haberent, ex corporibus educti in sinu coelestis patriae statim recipi nullo modo poterant, quia necdum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solveret, et iustorum animas in perpetua iam sede collocaret. Unde beatus Iob et afflictionem sentiens, et adhuc differri retributionem iustorum sciens, apte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.42r bsb47242.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik