1 | VERS. 10.---Igitur omnes vos convertimini, et venite. |
2 | [44. ] Ad Deum converti fide, et venire opere debemus. ---Quae videlicet exhortationis verba proprie ad electos format, quos ad aeternitatem vocat. Qui duobus modis invitantur, scilicet ut convertantur, et veniant: convertantur nimirum fide, veniant opere. Vel certe convertantur deserendo mala, et veniant bona faciendo, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum [Psal. |