monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXVII . <<<     >>> XXXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXVIII [Vet. XIX].

1 VERS. 9.---Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
2 [43. ] Deus qui malis temporalia bona concedit, iustis aeterna non denegabit.---Considerato quippe hypocrita, iustus viam suam tenet, quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur, sciens quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt, dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Qua ex re mundis quoque manibus addit fortitudinem, quia conspiciens perversos obtinere terrenam gloriam, bona sua opera provehit ad perfectionem; et tanto altius temporalia despicit, quanto haec abundare etiam malis cernit. Quam enim sint despicienda considerat quae Deus omnipotens etiam perversis praestat. Si enim principaliter magna essent, nequaquam haec conditor adversariis suis tribueret. Unde et indignum sibi esse perpendit ut illa bona appetat quae abundare conspicit et malis, sed ad percipienda coelestia mentem suam dirigit, quae sibi cum reprobis communia esse non possunt. Igitur postquam exteriores profectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortationis verba protulit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.41v bsb47242.154

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik