2 | [42. ] Imperfectorum est gloriae perversorum invidere. ---Hoc loco innocens necdum perfectus iustus accipitur, qui bona adhuc inchoans, etsi nocere aliis non novit, perfecta tamen ipse agere nequaquam valet. Et quia corda parvulorum, dum perversos florere in praesenti vita conspiciunt, invidiae facibus succenduntur; tanto enim quisque plus invidet aliis bona praesentia, quanto ea ipse minus contempserit. Nam quod haberi ab omnibus non valet simul totum, huic desit quod alter habuerit. Succenditur vero contra hypocritam innocens, dum gloriae simulatoris invidet etiam qui nulli nocere solet. Sin vero hoc in loco innocens quilibet in bono perfectus accipitur, contra hypocritam innocens suscitatur quando hunc et florere conspicit, et tamen cum suo eum flore contemnit; et praedicando quae recta sunt, tanto eum despiciendum caeteris esse denuntiat, quanto eum conspicit illa anxie quaerere quae cum eo diu non valeant permanere. In quo adhuc sensu subiungitur: |