2 | [41. ] Ad flagella sanctis obstupescentibus et caligantibus, infirmi aliquando corruunt.---Ad indignationem oculus caligat quando ipsi quoque qui in dominico corpore, id est in Ecclesia, lumen veritatis habent, dum se diutius a pravis despici ac dedignari conspiciunt, de occulti iudicii admiratione turbantur, et secretum Dei penetrare nequeunt, cur praevalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur. Quis etenim non obstupescat cum Herodias apud temulentum regem saltatu filiae obtinet ut caput amici Sponsi, prophetae et plusquam prophetae, ante ora convivantium in disco deferatur ? Sed cum iusti ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt. Unde subditur: Et membra mea quasi in nihilum sunt redacta. Membrorum quippe nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere iustosque cruciari, ad hoc nonnunquam perveniunt, ut se bona vel inchoasse poeniteant; atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum quod inchoaverunt. Hoc autem quod ait: Caligavit ad indignationem oculus meus, verbis planioribus aperit, adiungens: |