monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXV.

1 VERS. 6.---Posuit me quasi in proverbium vulgi: [Utic. et alii Norm., et exemplum suum coram eis. Huius lect. nullum est fundamentum in textu Hebr.] et exemplum sum coram eis.
2 [40. ] De electorum flagellis stulta vulgi opinio.---Haec beatus Iob dicat ex se, dicat ex vocibus omnium electorum. Omnis quippe qui flagello percutitur quasi in proverbium ponitur vulgi, quia stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit, ex illius similitudine maledictionem sumit, quem percussum temporaliter videt, eamque poenam suo optat adversario quam evenisse conspicit iusto. Sicque fit ut non recte sapientibus in exemplum deducatur rectus, dum et poena iusti esse damnatio creditur, et quae illi maneat gloria nulla spe fidei praevidetur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.41r bsb47242.152