2 | [38. ] Unum corpus sunt diabolus et iniqui. Eius socii, angeli apostatae; filii, perversi homines.---Postquam de multitudine iniquorum, id est de antiqui hostis corpore, beatus Iob sententiam protulit, mox ad ipsum eorum principem, id est caput omnium perditorum, sententiam vertit, atque a plurali numero ad singularem redit. [Vet. XVII.] Ita quippe unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput. Nam capitis nomine censetur corpus cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est . Et rursum nomine corporis appellatur caput cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit . Iste igitur princeps omnium perversorum alios socios habet atque alios filios. Qui namque sunt eius socii, nisi illi apostatae angeli qui cum eo de coelestis patriae sede ceciderunt? Vel quos alios filios habet, nisi perversos homines, qui de eius prava persuasione in malitiae operatione generantur? Unde etiam Veritatis voce infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis . |
3 | [39. ] Quam praedam sociis polliceatur diabolus.---Perversus itaque iste auctor erroris praedam sociis pollicetur, quia malignis spiritibus pravorum promittit animas in eorum fine rapiendas. Et oculi filiorum eius deficient, quia dum intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amare facit quod diu tenere non possunt. Neque enim valet amoris pravi intentio permanere, quando et hoc quod amat ipsumque qui amat constat sub celeritate deficere. Possunt quoque et per socios fortasse intelligi crudelissimi quique et omni malitia iam repleti; per filios vero hi qui adhuc deceptoriis promissionibus illusi, augendae pravitati nutriuntur, ut illos iam velut ex merito malitiae diabolus quasi socios habeat qui iam non habent in perditione quo crescant, istos autem quasi filios quos promissionibus lactat ut ad peiora proficiant. Sed oculi filiorum eius deficient, quia pravorum intentiones cadunt cum omne quod hic appetunt deserunt, et illic quod doleant sine fine patiuntur. Sequitur: |