monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXIII.

1 IBID.---Propterea non exaltabuntur.
2 [37. ] Disciplinae expertes ab infimis ad coelestia nunquam sublevantur.---Cor enim si sub disciplina esset, superiora appeteret, adipiscendis bonis transeuntibus non inhiaret. Quorum igitur cor sub disciplina non est, recte de illis dicitur: Propterea non exaltabuntur, quia dum in infimis voluptatibus dimissi terrena bona semper desiderant, cor ad superna gaudia nunquam levant. Exaltarentur quippe si mentem ad spem patriae coelestis erigerent. Sed [Corruptum hunc locum reformavimus ope Mss. Germ., Anglic., Turon., Vindoc., Bellov., Norman., etc., et vet. Edit. Barbarum sonat quod legitur in recentioribus: sed qui per disciplinam custodire vitam minime student, sed ex desiderio in imis iacent, et, quod est gravius, iacendo se erigunt, quia de rebus transitoriis extolluntur: extolli possunt sed exaltari nequeunt . . . unde se apud se nequiores fiunt.] qui per disciplinam custodire vitam minime student, semper per desideria in imis iacent, et, quod est gravius, iacendo se erigunt, quia de rebus transitoriis extolluntur. Extolli autem possunt, sed exaltari nequeunt, quia inde profundius in imo sunt, unde apud se altiores fiunt. Cor itaque, quod sine disciplina est, exaltari non valet, quia humana mens sicut male elevata in infimis premitur, sic bene pressa in sublimibus levatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.40r bsb47242.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik