monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXX. <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXI.

1 VERS. 3.---Libera me, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
2 [35. ] Christus in amaritudine fuit per passionem, liberatus est per resurrectionem.---Ipse etenim non peccavit in cogitatione, vel opere, ipse in amaritudine moratus est per passionem, ipse liberatus est per resurrectionem, ipse iuxta Patrem positus est per ascensionem, quia profectus in coelum sedet a dextris Dei. Et quia post ascensionis eius gloriam Iudaea in discipulorum eius persecutione commota est, recte nunc dicitur: Et cuiusvis manus pugnet contra me. Tunc quippe in membris illius furor persequentium saeviit, tunc contra fidelium vitam flamma crudelitatis exarsit. Sed quo irent iniqui, aut quid agerent, dum is quem persequebantur in terra iam sedebat in coelo? De quibus adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.40r bsb47242.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik