monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXVIII . <<<     >>> XXX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXIX.

1 IBID.---Dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum.
2 [33. ] Hinc elationis et immunditiae culpas declinant illi, isti multiplicant. Perfecta vita est mortis imitatio. ---Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione; atque unde in oculis suis iam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui conditoris vivit. Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum iusti sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis [Eccli. VII, 40]. Unde et beatus Iob, quia dies suos considerat breviari, et solum sibi superesse sepulcrum pensat, apte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.39v bsb47242.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik