2 | [32. ] Boni brevem vitam, longam vero mali sibi pollicentur.---Attenuatur spiritus timore iudicii, quia electorum mentes quo amplius extremo iudicio propinquare se sentiunt, eo ad discutiendas semetipsas terribilius contremiscunt, et si quas in se carnales unquam cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt, nec cogitationes suas dilatari carnali voluptate permittunt, quia eo semetipsos diiudicantes subtilius feriunt, quo districtum iudicem praestolantur vicinum. Unde fit ut propinquum sibi semper exitum suspicentur. Nam reproborum mentes idcirco multa nequiter agunt, quia hic se vivere diutius arbitrantur. Iustorum ergo attenuatur spiritus, sed crassescit iniquorum. Quo enim per elationem tument, eo attenuationem spiritus non habent. Iusti vero dum brevitatem suae vitae considerant, elationis et immunditiae culpas declinant. Unde et subditur: |