monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXII . <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXIII.

1 VERS. 19.---Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te latendi locum clamor meus.
2 [26. ] Sanguis eius Abelis sanguine melius loquitur; hic enim ultionem, ille veniam exorat.---Peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]. Quae scilicet terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit, quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem eius non operuit, quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis iam mundi partibus praedicavit. [Vet. XII.] Notandum quod subditur: Neque inveniat in te latendi locum clamor meus [Genes. III, 19]. Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur clamor nostri Redemptoris est. Unde etiam Paulus dicit: [Bigot. et Lyr., et sanguis aspersionis melius loquens. Turon., et sanguinis aspersione melius loquentem. In Utic. olim legebatur ut in Editis, nunc consentit Lyr. et Bigot. In Bellov., melius loquentem quam et Abel.] Et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel [Heb. XII, 24]. De sanguine Abel dictum fuerat: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [Genes. IV, 10]. Sed sanguis Iesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo in nobis sacramentum dominicae passionis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur. Locum enim latendi clamor eius in nobis invenit, si hoc quod mens credidit lingua tacet. Sed ne in nobis clamor eius lateat, restat ut unusquisque iuxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat. Libet mentis oculos ad dominicae passionis [Vindoc., ora reducere.] horam reducere, cum Iudaei persequentes saevirent, discipuli timentes fugerent. Qui enim carne mori videbatur nequaquam Deus esse credebatur. Unde hic apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.38v bsb47242.142

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik