2 | [25. ] Solus prae omnibus mundas ad Deum preces Christus habuit.---Absque iniquitate enim manus suae pertulit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius , et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt . Quid enim dici, quid cogitari in prece mundius potest quam cum et illis misericordia intercessionis tribuitur a quibus toleratur dolor? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem, quem persecutores saevientes fuderant, postmodum credentes biberent, eumque esse Dei Filium praedicarent. De quo videlicet sanguine apte subiungitur: |