monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XVII.

1 VERS. 15.---Concidit me vulnere super vulnus.
2 [20. ] Ut vulnere super vulnus nos concidat.---In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut, perpetrata culpa, ex falsitate etiam defendatur, quid iste nisi super vulnus concisus est vulnere? Unde bene quoque per prophetam dicitur: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem letigit [Osee. IV, 2]. Solet enim sanguinis nomine signari peccatum. Unde is qui a peccatis liberari desiderat per poenitentiam clamat: Libera me de sanguinibus [Psal. L, 16]. Sanguis ergo sanguinem tangit [Turon., cum culpae culpam copulaverit. Lyr. et Bigot., cum culpa culpae copulatur. Utic. hanc lectionem habet et alteram quae est Excusorum, quamque retinuimus.] cum culpa culpam cumulaverit. Et quia cum vulnus vulneri additur vires contra nos antiqui hostis vehementius excrescunt, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.37v bsb47242.139

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik