2 | [19. ] Hostis tentationum iaculis ab omni parte nos impetit.---Haec iuxta litteram beato Iob congruere posse videbantur, per hoc quod dicitur: Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, nisi subderetur quod de eo minime scriptum legitur: Effudit in terram viscera mea. Ex qua re necesse est ut dum hoc iuxta litteram invenire non possumus, ea quae in verbis eius secundum historiam sonant iuxta spiritum inquiramus. Sancta Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur quando in membris suis ab impugnatore callido tentationum iaculis impetitur. Bene autem circumdari lanceis dicimur, quia antiquus hostis tentationis suae vulnere ab omni parte nos impetit. Saepe enim dum gula restringitur, ut libido subigatur, inanis gloriae aculeus mentem pulsat. Si autem corpus abstinentiae afflictione non atteritur, contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare parcimoniam nitimur, ad tenaciam labimur. Et saepe dum possessa effuse tribuimus, ad avaritiam ducimur, quia rursum colligere quaerimus quod tribuamus. Dum ergo antiqui hostis iacula ubique nos impetunt, recte non dicitur: Circumdedit me lanceis suis. Et quia omne peccatum hostis quidem callidus suadet, sed nos eius suasionibus consentiendo perpetramus, apte subiungitur: Convulneravit lumbos meos. In lumbis quippe luxuria est. Unde et is qui cupiebat voluptatem libidinis a corde exstinguere, praedicavit dicens: Succincti lumbos mentis vestrae . Cum ergo antiquus hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc procul dubio in lumbis ferit. Ubi notandum quoque est quod non ait: Vulneravit, sed Convulneravit lumbos meos. Sicut enim loqui aliquando unius est, colloqui vero duorum, vel fortasse multorum, sic antiquus hostis, quia nos ad culpam sine nostra voluntate non rapit, nequaquam lumbos nostros vulnerare, sed convulnerare dicitur, quia hoc quod nobis ille male suggerit, nos sequentes ex voluntate propria implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus, quia ad perpetrandum malum ex libero simul arbitrio ducimur. Sequitur: Non pepercit. Ac si dicat Non destitit [Vet. X]. Et effudit in terram viscera mea. Quid aliud sanctae Ecclesiae viscera debemus accipere, nisi eorum mentes qui eius quaedam in se mysteria continent, qui ad intima sacramenta deserviunt? Sed antiquus adversarius cum fideles quosdam, qui interioribus sacramentis deservire videbantur, ad saecularia negotia pertrahit, eius procul dubio viscera in terram fundit, quia illos in rebus infimis conculcat qui prius in occultis ac spiritalibus actibus latebant. Sequitur: |