2 | [18. ] Infirmi, urgente persecutione, veritatem praedicare trepidant.---Sicut in malis cervix superbiam, sic in bonis libertatis erectionem signat. Unde nonnunquam ipsa quoque superbia pro erectionis auctoritate ponitur, sicut per prophetam Dominus sanctae Ecclesiae pollicens dicit: Ponam te in superbiam saeculorum . Et quia persecutionis tempore infirmi quidam vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt, recte de hoc hoste dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. [Vet. IX.] Fortasse autem hi cervicis appellatione signati sunt qui pacis eius tempore plusquam decet eriguntur, et sub occasione defendendae rectitudinis vitio deserviunt elationis. Qui persecutionis tempore idcirco adversa plus sentiunt, quia de prosperis extolluntur. De quibus bene dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. Id est, elationem quam in infirmis habuit, districtione suae percussionis inclinavit. Et posuit me sibi quasi in signum. Constat nimirum quia idcirco signum ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo est positus, quia eum semper suis ictibus impetit, eumque suis persecutionibus affligit. Qui enim in hac vita assidua mala tolerat, velut in signum positus, ictus excipit ferientis. Unde et praedicator egregius cum persecutionum mala toleraret, atque sub persecutione adversariorum gemeret, teneram discipulorum mentem de suis afflictionibus consolans, ait: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus . Ac si eis aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini, qui si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus, ut feriamur? Sequitur: |