monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XIV.

1 VERS. 13.---Ego ille quondam opulentus reponte contritus sum.
2 [--- Firmis mentibus nulla adversa repente adveniunt.---In eo quod se repente contritum asseruit infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt; tanto eis graviora fiunt quanto et ab eis inopinata tolerantur. Firmis autem mentibus repente adversa non veniunt, quia priusquam veniant praevidentur. Quod tamen nunc quoque sancta Ecclesia in quibusdam retro labentibus patitur, qui post doctrinae opulentiam subitis aliquando vitiis conteruntur, ut sic in quibusdam malis corruant, ac si verbi pabulum nunquam habuissent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.37r bsb47242.135