monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XII. . <<<     >>> XIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XIII.

1 VERS. 12. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
2 [16. ] Electi persecutionibus antiqui hostis temporaliter permissi.---Electorum populus apud iniquum concluditur cum eius caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus impiorum traditur, quia quo hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. Sed sanctae Ecclesiae populus cum adversa perpeti graviter coeperit, et infirmos suos conspexerit ad deteriora delabi, pacis suae tempora ad mentem revocat, quando fideles suos praedicationis suae opulentia pascebat. Unde apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.36v bsb47242.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik