2 | [15. ] Maxilla Ecclesiae sancti praedicatores.---Maxilla quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Iudaeae specie per Ieremiam dicitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius , quia in adversitatibus Ecclesiae illi amplius plangunt qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque primo praedicatori velut maxillae Ecclesiae dicitur: Occide et manduca . [Vet. VIII]. Hinc est etiam quod Samson maxillam asini tenuit, et hostes peremit ], quia Redemptor noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu virtutis tenens, a vitiis suis carnales interfecit. Et maxilla in terram proiecta postmodum aquas fudit, quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. Maxillam ergo Ecclesiae perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur. Et quia tunc reprobi grande se aliquid fecisse aestimant cum vitam praedicatorum necant, post percussionem maxillae apte subiungitur:--- IBID.---Satiati sunt poenis meis. Illa quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Sequitur: |