1 | VERS. 11.---Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes. |
2 | [14. ] Os diaboli qui errores praedicant.---Ora sua reprobi exprobrantes aperiunt cum et erroris sui mala praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident. De quibus sciendum est quia illos praecipue in sancta Ecclesia persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos, qui vitam carnalium verbo correptionis conterunt, [Turon., Utic. et Norm., eosque in Ecclesiae corpus. Ebroic.; eosque in Ecclesiae corpus specialiter vertunt.] eosque in Ecclesiae corpore spiritaliter vertunt. Unde et subditur. |