2 | [12. ] Per malos saevit diabolus, modo occulta, modo aperta persecutione.---Quid aliud omnes iniqui quam membra sunt diaboli? Ipse itaque per eos agit quidquid in eorum cordibus ut agere debeant immittit. [Vet. VI]. Habet autem etiam nunc diabolus contra sanctam Ecclesiam furorem, sed sparsus eius furor est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam in aperta persecutione proruperit, furorem sum in eam colligit, quia in afflictione illius tota se intentione constringit. Membra autem eius hoc pacis tempore idcirco contra electos collectum furorem non habent, quia malilitiam suam minus se sentiunt posse implere quam volunt. Cum vero sibi suppetere licentiam pravitatis aspexerint, tanto hanc audacius feriunt, quanto et contra illam ex unanimitate glomerantur. Recte itaque nunc dicitur: Collegit furorem suum in me. Cuius adhuc furor ut latius exponatur dicitur: Et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis. De quo et subditur: Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Ille quippe antiquus hostis Ecclesiae contra hanc dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet. |
3 | [13. ] Diaboli dentes, persecutores; oculi, qui eos consiliis suis regunt.---Dentes namque huius hostis sunt bonorum persecutores atque carnifices, qui eius membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi vero huius hostis sunt hi qui contra eam provident mala quae faciant, suisque consiliis persecutorum eius crudelitates inflammant. Antiquus ergo eius adversarius fremit contra eam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur hanc terribilibus oculis, qui pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. Nam sicut incarnata Veritas in praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit, sic e contrario damnatus ille homo, quem in fine mundi apostata angelus assumet, ad praedicandam falsitatem suam, astutos ac duplices atque huius mundi scientiam habentes electurus est. [Vet. VII]. Unde et per Isaiam dicitur: Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, quae mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas . Terra quippe cui vae dicitur ille principaliter homo damnatus est, qui alarum cymbalum vocatur, quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant, eumdem perversum hominem praedicando sonant. Quae scilicet terra recte trans flumina Aethiopiae esse perhibetur. Aethiopia etenim nigrum populum mittit, et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum Aethiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur trans flumina Aethiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Qui mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculum spargit. De quibus recte subditur qualiter mittantur, dum dicitur: In vasis papyri super aquas. Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere est praedicationem suam in sapientum carnalium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare. Qui ergo illic per vasa papyri, ipsi hic, quia carnaliter vident, per oculos designantur. De quibus et adhuc subditur: |