Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT VIII.
1 | VERS. 9.---Rugae meae testimonium dicunt contra me. |
2 | [10. ] Rugae Ecclesiae sunt mali Christiani.---Quid per rugas nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi nimirum pacis tempore, quia huius mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur. Sed cum sanctam Ecclesiam subita adversitatis procella turbaverit, illico ostendunt quid in perfida mente moliuntur. Has autem rugas in electis suis sancta Ecclesia non habet, quia videlicet nesciunt aliud de se foris ostendere, et intus aliud habere. Unde recte egregius praedicator dicit: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam . Maculam quippe et rugam non habet, quae et turpitudine operis et duplicitate sermonis caret. Sed quia nunc intra sinum fidei multos etiam reprobos tenet, cum tempus persecutionis exarserit, ipsos hostes patitur quos praedicationis verbis alere ante videbatur. Dicat itaque quia: Rugae meae testimonium dicunt contra me, id est ipsi me insequendo increpant, qui nunc, in meo corpore positi, duplicitatis suae in se malitiam non mendant. Unde bene adhuc subditur: |
3 | IBID.---Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. |
4 | [11. ] Per malos saevit diabolus.---Etiam pacis suae tempore sancta Ecclesia falsiloquium patitur, dum sunt in ea multi qui de aeternitatis promissione diffidunt, et tamen se fideles esse mentiuntur. Qui dum praedicationi eius aperte contradicere non praesumunt, falsiloquium non contra faciem, sed quasi post dorsum patitur. Sed cum malitiae tempus eruperit, is qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Sciendum vero est quia cum haec a carnalibus patimur, non tam ipsi sunt qui in nostra morte saeviunt quam malignus spiritus qui eorum mentibus principatur, sicut per Paulum dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum . Unde cum hic quoque de falsiloquio loqueretur, apte mox ad describendum eius falsiloquii principem verba convertit dicens: |