monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT VII. [Rec. IV].

1 VERS. 8.---Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
2 [9. ] Dolor Ecclesiae dum ad malorum exempla infirmos pertrahi conspicit.---Dolore suo sancta Ecclesia premitur quando in malitia sua crescere perversos intuetur. Et quia dum pravi crescunt etiam infirmi qui in ea sunt ad sequenda studia pravitatis irritantur, recte additur: Et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Membra ergo Ecclesiae ad nihilum rediguntur quando ex imitatione pravorum in hoc mundo crescentium infirmi quique deterius infirmantur. Videntes etenim felicitatem malorum, saepe ab ipso fidei statu dilabuntur, bona temporalia appetunt, et veluti in nihilum rediguntur, quia [Turon., dum manentem Dei sententiam.] dum manentem Dei essentiam deserunt, diligentes transitoria, quasi ad non esse tendunt. Bene autem dicitur: Nunc autem oppressit me dolor meus, quia videlicet tempus doloris Ecclesiae modo est, et tempus gaudii postmodum [Norm., sequitur.] sequetur. Saepe vero contingit ut sancta Ecclesia non solum infideles atque extra positos adversarios toleret, sed eorum quoque insidias [Plerique, atque adversitates.] atque adversitatem vix ferat, quos intus habet. Unde beati viri voce apte mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.35r bsb47242.127

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik