monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT V.

1 VERS. 4-6.---Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
2 [5. ] Malis divina flagella quandoque debent optari.---Aliquando necesse est ut pravis mentibus quae humana praedicatione corrigi nequeunt divina flagella optari benigne debeant. Quod cum magno fit amoris studio, videlicet non errantis poena, sed correptio quaeritur, et oratio potius quam maledictio esse monstratur. In his autem verbis hoc beatus Iob monstratur intendere, ut amici, qui dolori illius per charitatem compati nesciebant, ab experimento discerent alienae afflictioni qualiter misereri debuissent; atque, edomiti doloribus, a sua passione traherent consolationem aliis qualiter inferrent; et tunc salubrius intrinsecus viverent, cum aliquid extrinsecus de infirmitate sentirent. Notandum, quod non ait: [Deest utinam in Bellov. et Norm.] Utinam esset anima mea pro anima vestra! sed Utinam esset anima vestra pro anima mea! quia profecto sibi malediceret, si se illis fieri similem optaret. Illis vero meliora voluit quos sibi fieri similes quaesivit. Consolamur vero pravos in flagellis constitutos cum de exteriore percussione interiorem in eis convalescere salutem [Edit. Gilot. et Rom. Sixti V habent inducamus, contra sensum et Mss. tam Anglic. quam nostrorum fidem.] indicamus. [Vet. III.] Caput etiam movemus cum mentem, [Hinc apud Graecos tum philosophos tum theologos τὸ ἠγεμονικὸν dicitur animi praestantia mentisque principatus.] quae principale nostrum est, ad compassionem inflectimus. Eosque inter flagella roboramus cum doloris eorum vim verbis mitibus lenimus. Sunt namque nonnulli qui dum interna nesciunt de malis exterioribus desperabiliter affliguntur, de quibus per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent [Psal. CXXXIX, 11]. Ille etenim bene novit in exterioribus miseriis subsistere, qui scit semper de spe interna gaudere.
3 [6. ] Aliquando malis quasi parcens non parcit, et quasi non parcens parcit Ecclesia.---Quod vero non ait Parcens, sed Quasi parcens vobis, nequaquam hoc negligenter praetereundum puto, quia sancta Ecclesia disciplinae vigorem cum permistione mansuetudinis servans, aliquando malis et quasi parcens non parcit, aliquando vero et quasi non parcens parcit. Quod melius ostendimus, si ipsa quae plerumque accidunt proferamus. Ponamus itaque ante oculos mentis duos pravos in sancta Ecclesia esse constitutos, quorum sit unus potens et protervus, alter mitis et subditus. Si qua miti et subdito culpa subripuerit, hanc protinus increpando praedicator insequitur et corripit, eumque corripiendo, a culpa liberat, atque [Turon. et Norm., ad viam rectitudinis. In Utic., olim, ad vitam rect.; vet. Edit. Paris., ad vitam.] ad viam rectitudinis reformat. Quid itaque huic nisi non parcens pepercit, quia dum correptionis verbum non distulit, citius hunc a culpa liberavit? Libere enim arguens non pepercit, sed in eo quod correxit pepercit. At contra potens et protervus, cum aliquid perpetrasse cognoscitur, tempus quaeritur ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim praedicator sustineat [Sic Turon., Vindoc., Norm., etc. In vet. Edit. Basil. 1514, quando conferre. Aliae recent., Gilot., Vatic., Gussanv., quando proferre. Melius cum Mss., quando ferre possit, sc. potens et protervus.] quando ferre congrue correptionem possit, auget in eo malum quod insequitur. Saepe enim contingit ut talis sit qui nulla increpationis verba suspiciat. Quid itaque in huius culpa praedicatori agendum est, nisi ut in sermone admonitionis, quem pro communi salute omnium auditorum facit, tales culpas ad medium deducat quales eum perpetrasse considerat qui et praesto est, et de se solo adhuc argui non potest, ne deterior fiat? Et cum generaliter contra culpam invectio intenditur, correptionis verbum libenter ad mentem ducitur, quia potens pravus ignorat quod sibi hoc specialiter dicatur. Quid itaque isti praedicator suus nisi parcens minime pepercit, cui et specialiter correptionis verba non intulit, et tamen vulnus illius sub communi admonitione percussit? Unde fit plerumque ut eo vehementius perpetratam culpam lugeat, quo reatum suum et cum se percussum sentiat nesciri putat.
4 [Vet. IV.] [ 7. ] Protervi qua discretione corripiendi.---Magna itaque praedicationis arte agendum est ut qui ex aperta correptione deteriores fiunt quodam temperamento correptionis ad salutem redeant. Unde etiam Paulus dicit: Quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; honesta autem nostra nullius egent [I Cor. XII, 23]. Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita quidam, sunt intra sanctam Ecclesiam potentes et protervi, qui dum aperta invectione feriri nequeunt, quasi honore tegminis velantur. Sed haec de occultis potentium delictis loquimur. Nam quando et aliis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator taceat, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Sancta ergo Ecclesia, cum per praedicatores suos quaedam facta malorum sub dispensatione invectionis increpat, labia quasi parcens movet; sed tamen parcendo non parcit, quia ab invectione culpae generaliter non tacet, quam specialiter tacet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.34r bsb47242.124

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik