2 | [3. ] Verba sana, propter elationem eorum a quibus proferuntur aliquando ventosa. Lugens non increpandus.---Ventosa enim verba sunt quae inflationi temporali potius quam rectitudini serviunt. Saepe autem mali etiam bona dicunt; sed quia bene non dicunt, ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum et si quando sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. [Vet. II.] In hoc vero quod dictum est: Consolatores onerosi omnes vos estis, quid aliud beati Iob magisterio docemur, nisi ut quisque perpendere sollicite sciat ne luctus tempore verba increpationis inferat? Si enim sunt quaedam quae increpari iure debeant, in afflictione postponenda sunt, ne consolator increpando dolorem augeat, quem lenire proposuerat. Sequitur: |