monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, I. <<<     >>> III

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT II. [Rec II].

1 CAP. XVI, VERS. 2.---Audivi frequenter talia.
2 [2. ] Iob typus Ecclesiae a fictis amicis oppressae, consolatores simulantibus. A consolatoriis verbis ad increpatoria amici Iob eruperant.---Electi quippe frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur [In vet. Ed. Paris. et Basil., a quibus crimina impicta. In Gussanv., impincta, uti in Edit. Rom. Sixti V. Legitur impacta, in Mss. Anglic. et nostris.] a quibus crimina impacta perpetrantur. Hac autem responsione beatus Iob illud Ecclesiae tempus significat quo, oppressa ab adversariis, temporali eorum potentia quasi deiecta creditur. Unde sequitur:--- IBID.---Consolatores onerosi omnes [In quamplur. Mss. deest estis, hic et infra.] vos estis. Sive enim haeretici, seu pravi quilibet, cum laborare bonos in adversitate conspiciunt, in eo quod illos consolari appetunt, mala eis persuadere conantur. Unde non immerito bonorum mentibus onerosa fit eorum consolatio, quia inter verba dulcedinis virus propinare cupiunt erroris; et dum dictis lenibus dolores quasi levigant, peccati [Turon., opus.] onus imponere festinant. Sed electi viri etiam cum temporali gloria privantur, interni vigorem iudicii non amittunt. Nam sciunt et foris adversa perpeti, et tamen interius infracti recta sine pavore defendere, Unde subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.34r bsb47242.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik