monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, II. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT I.

1 [1. ] Sancti quos admonendo corrigere non possunt, patiendo tolerant.---Esse hoc perversorum proprium solet, quod sua mala per convicium bonis ingerant, priusquam de eis ipsi veraciter accusentur; et dum metuunt increpari de his quae faciunt, adversantes suis pravitatibus iustos haec facere testantur. Sancti autem viri patienter audiunt etiam quae se nunquam fecisse meminerunt, quamvis ea mala quae sibi ingeri conspiciunt ab ipsis suis criminatoribus noverint perpetrata; et cum eos praedicando corrigere non possunt, patiendo tolerant, quatenus si fructum conversionis eorum [In aliis Excussis, consequi non valent. Expunximus consequi, quod in Mss. non reperitur, aliasque redundat.] non valent, ex ipsis tamen praemium longanimitatis acquirant. Unde et sancta Ecclesia David prophetae vocibus dicit: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores [Psal. CXXVIII, 3], quia videlicet dum haereticos vel quoslibet reprobos, quos corrigere non valet, tolerat, facta peccantium supra dorsum portat. Beatus itaque Iob videns Eliphaz amicum suum multa contra se de hypocrisi conquerentem, qui ex consolationis verbis ad amaritudinem increpationis eruperat, et simulatus consolator apparebat, per patientiam suam typum servat Ecclesiae, quae novit talia audiendo tolerare, et, cum eius sermo admittitur, ratiocinando destruere, et dicit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.33v bsb47242.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik