monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, LI . <<<     >>> LIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT LII.

1 VERS. 32.---Antequam dies eius impleantur peribit, et manus eius arescent.
2 [58. ] Praefixi dies singulis, nec augeri possunt nec minui. Qui longiores sperat, antequam impleantur, perit.---Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia nec augeri possunt, nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum; et sicut de perversis scriptum est: [Alludit fortasse ad hunc locum Ecclesiastici XX, 9: Est processio in malum viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.] Indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus, quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae eius tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longo animo dies proponit. Et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Plerumque enim quosdam cernimus et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo ergo dicitur: Antequam dies eius impleantur peribit, cum in quibusdam saepe videamus quia aetate longa iam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt?
3 [59. ] Post conversionem exteriora repetens ab omni boni operis statu eradicatur.---Sunt namque nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et, accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis ad ea quae diiudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt. Quia enim saepe contingit ut pro utilitate multorum etiam sancti viri exterioribus actibus serviant, et populorum gubernationibus occupentur, hoc infirmi aspicientes, et per vetustam adhuc superbiam quaerentes imitari, exterioribus se actionibus [Norm. et alii, inferunt.] inserunt; sed quanto ad eas non eruditi spiritalibus veniunt, tanto eas carnaliter exsequuntur. Nisi enim prius cor longo studio et diutina conversatione in desideriis coelestibus convalescat, [Ebroic., ad exter. agenda relabitur.] cum ad exteriora agenda refunditur, ab omni statu boni operis eradicatur. Unde recte quoque de hoc iniquo dicitur: Antequam dies eius impleantur peribit. Quia et si quid boni fortasse coeperit agere, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora relabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. Unde et apte subditur: Et manus eius arescent. Quia dum exterioribus actibus intempestive involvitur, ab omni nimirum bona operatione siccatur. Unde adhuc bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.31v bsb47242.112

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik