monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, L. <<<     >>> LII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT LI [Rec. XXIII].

1 VERS. 31.--- [Norm. et alii cum vet. Edit., non credit. Ita semper deinceps.] Non credat frustra deceptus, quod alio pretio redimendus sit.
2 [57. ] Tunc solum eleemosynae nobis prosunt cum peccata plangimus et abdicamus.---Quoties [Vindoc., pro culpa.] post culpam eleemosynas facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde et per Prophetam de eo qui haec non agit dicitur: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae [Psal. XLVIII, 8, 9]. Nonnunquam vero divites elati inferiores opprimunt, aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur; et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus quas nunquam deserunt dare pretium videntur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus, et abdicamus. Nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit. Unde nunc dicitur: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Quia eleemosyna superbi divitis eum redimere non valet, quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit. [Vet. XXV.] Quod fortasse intelligi aliter potest, quia saepe superbi divites cum eleemosynam tribuunt, non hanc pro aeternae vitae desiderio, sed pro extendenda vita temporali largiuntur, mortem se posse differre donationibus credunt, sed non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit, quia obtinere ex impenso munere non valet ut finem debitum evadat, cuius etiam nequitia intercidit vitam. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.31v bsb47242.111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik