1 | IBID---Ramos eius arefaciet flamma. |
2 | [55. ] Desideriorum carnalium facibus cum sibi coniunctis uritur.---Si enim sibi quosdam aeternam patriam quaerentes adiungeret, ramos in se virides haberet. Sed quia ipsi quoque qui ei coniuncti sunt terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientium eius animos accendit, scilicet ramos eius arefacit, ut fructum boni operis non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Bene autem subditur: |